monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 9
CORNELI HISPANI. Puta me hodie non abdicari sed adoptari; volo quaedam futuro praedicere patri: hic, quem vis adoptare, inimicum patris sui invito patre aluit; reliquit aequo animo beatam domum, ut cum mendico viveret. noveris oportet hoc eius vitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo, quod de hoc vitio meo queri possim: hoc inveni patrem; hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! bis (ab his) abdicor. Homo est; non vis alam hominem? civis est; non vis alam civem? amicus est; non vis alam amicum? propinquus est; non vis alam propinquum? sic pervenitur ad patrem: homo est, civis est, amicus est, propinquus est. condicione ergo (ista) non erit vitium porrexisse stipem, nisi dixero: 'pater est'.